monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > bnf9389.82 > bnf10439.222 r > csg102.303 > csg75.479 > bnfGrec107.201 > csg48.247 > bsbClm6224.419 > ad Romanos, 9 > sectio 15 > sectio 15 > Ioannes, 19 > sectio 9 > sectio 14 > csg51.33 > uwbM.p.th.q.1a.215 > uwbM.p.th.q.1a.215 > csg42.104 > sectio 15 > csg48.118 > sectio 12 > sectio 37 > sectio 48 > sectio 26 > uwbM.p.th.q.1a.12 > bnf11947.153 r > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 3, 47
Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra: pax vobis multiplicetur. Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus: placuit ergo mihi praedicare eius signa, quia magna sunt, et mirabilia eius, quia fortia, et regnum eius, quia regnum sempiternum, et potestas eius in generatione et generationem. Epistola Nabuchodonosor in prophetae volumine ponitur: ut non fictus ab alio postea liber sicut sycophanta (Porphyrius) mentitur, sed ipsius Danielis esse credatur.